Hľadaný výraz: Mt 24,3-8; Mk 13,3-8; Lk 21,7-11, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 3
3 Sedente autem eo super montem Oliveti, accesserunt ad eum discipuli secreto dicentes: “ Dic nobis: Quando haec erunt, et quod signum adventus tui et consummationis saeculi? ”. 4 Et respondens Iesus dixit eis: “ Videte, ne quis vos seducat. 5 Multi enim venient in nomine meo dicentes: “Ego sum Christus”, et multos seducent. 6 Audituri enim estis proelia et opiniones proeliorum. Videte, ne turbemini; oportet enim fieri, sed nondum est finis. 7 Consurget enim gens in gentem, et regnum in regnum, et erunt fames et terrae motus per loca; 8 haec autem omnia initia sunt dolorum.

3 Et cum sederet in montem Olivarum contra templum, interrogabat eum separatim Petrus et Iacobus et Ioannes et Andreas: 4 “ Dic nobis: Quando ista erunt, et quod signum erit, quando haec omnia incipient consummari? ”. 5 Iesus autem coepit dicere illis: “ Videte, ne quis vos seducat. 6 Multi venient in nomine meo dicentes: “Ego sum”, et multos seducent. 7 Cum audieritis autem bella et opiniones bellorum, ne timueritis; oportet fieri sed nondum finis. 8 Exsurget enim gens super gentem, et regnum super regnum, erunt terrae motus per loca, erunt fames; initium dolorum haec.

7 Interrogaverunt autem illum dicentes: “ Praeceptor, quando ergo haec erunt, et quod signum, cum fieri incipient? ”. 8 Qui dixit: “ Videte, ne seducamini. Multi enim venient in nomine meo dicentes: “Ego sum” et: “Tempus appropinquavit”. Nolite ergo ire post illos. 9 Cum autem audieritis proelia et seditiones, nolite terreri; oportet enim primum haec fieri, sed non statim finis ”. 10 Tunc dicebat illis: “ Surget gens contra gentem, et regnum adversus regnum; 11 et terrae motus magni et per loca fames et pestilentiae erunt, terroresque et de caelo signa magna erunt.

1

mail   print   facebook   twitter